CELLA Unctuaria

CELLA Unctuaria
CELLA Unctuaria
similiter in Balneis olim fuit, Unctuarium Plinio, l. 5. Ep. 6. Α᾿λειπτήριος οἶκος Luciano, quam, statim post Tepidariam, a dextris collocatam, sic describit: Μεθ᾿ ὃν οἶκος εὖ μάλα φαιδρὸς, ἀλείψαςθαι προσηνῶς παρεχόμενος, ἑκαθέρωθεν εἰςήδους ἔχων φρυγίῳ λίθῳ κεκαλλωπισμένας, τοὺς ἀπὸ παλαίςτρας ἐξιόντας δεχόμενος, Post quem -- oecus admodum splendidus, ungendi copiam affatim exhibens, utrinque habens aditus lapide Phrygiô exornatos, eos qui e Palaestrae exeunt, excipiens. Eiusdem cellae meminit, Auctor Dialogi Hadriani Imperatoris cum Epicteto Philosopho, quem supra laudavimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CELLA Balnearum — apud Veteres triplex erat, Frigidaria, Tepidaria et Caldaria: Οἴκους et οἰ κήματα Graeci vocant. Quibus addit Salmasius Cellam assam et Cellam Unctuariam: quarum omnium meminit Dialogus Hadriani Imperatoris cum Epicteto, Prima Caldaria: secunda… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”